DOMINO BEATISSIMO EVCHERIO EPISCOPO SILVIVS
Laterculum quem priores fecerunt cum difficilibus supputatoribus indiciis notatum legissem, ne minus doctis esset observior absolutione, positarum in eo rerum significationem mutavi et apud te potissimum, a quo mea omnia pro eo qui inter nos est amoris studio comprobantur, digestum direxi, laetificabor iudicio tuo, si eum tibi placuisse cognovero.
Quae in eo sunt
Menses singuli cum vocabulis suis, quibus apud diversas gentes dicuntur, et in alternis inter eos foliis enumeratio principum cum tyrannis; provinciarum etiam Romanarum; spirantiumque quadrupedum volatilium natantium; ratio quaerendae lunae festivique paschalis; nec non urbis Romae fabricarum enarratio; poeticae fabulae; Romanae historiae breviter conclusa series; cum stridoribus animantum; ponderibus sive mensuris; vel metrorum omnium pedibus: ae sectis filosoficis continentur.
De diebus
Dierum necessum non finit formas depingi, quia sibi omnes qualitates consimiles sunt, neque ut stulte gentiles locuntur nomina designavi, quoniam nullius rei nisi septenarii propter revolubiles ebdomadas numeri, sicut scriptura caelestis edocuit, appellatione censentur. in quibus non ita modus certus horarum est, ut valeat a quocumque monstrari, quia quod nequit dividi, non possumus computare. Quarum , etiamsi oculis subiacerent, nulla mala erat aestimanda. quoniam deus universa bona constituit, quod qui esse credit aliter, in eo a quo cuncta sunt non credit.
De signis
De signis nihil est quod dicatur, quia non sunt, etiamsi dicantur, quis enimfacies terrestrium singulorum aliquando inter astra conspexit? Quorum, quoniam longe post mundi ortum vana veterum profanarum arte conficta sunt, mentio relinquenda est.
De anno
Annus primum decem mensum fuit, qui trecentos et quattuor dies habebat, licet, ut auctores plurimi prodiderunt, apud Aegyptios quattuor, apud Arcades tribus, apud Acarnanes VI mensibus computatus fuisse referatur, post a Numa rege Romanorum secundo inter Decembrem et Martium Ianuarius et Februarius fertur adiectus, ut trecentis quinquaginta quattuor diebus atque duodecies luna renovata, quae vicenis novenis et semis victibus cursum suum efficit, inpleretur, postremo additi sunt decem dies, atque ob quadrantem, quod per quadriennium dies unus iunctus erescit, quarto anno, quem bisextum vocamus, inseritur eius initium cum Aegyptiis qui nonas idusque non norunt mense Septembri, cum Graeciis Novembri, Martio cum Iudacis habetur, nos calendarum rationem secuti a Ianuario, cuius ante dies octo et sol celsiorem tramitem surgens recurrit et quod est amplius dominus et deus noster dei filius Iesus Christus corporaliter natus est, ordiemur.
NOMINA OMNIVM PRINCIPVM ROMANORVM
1 Anno septingentesimo et decimo ab urbe condita primus Gaius Iulius Caesar socer Pompei ex dictatore imperatorem ipse se fecit.
2 Quo occiso in curia post quadriennium Lepidus, Antonius et Octavianus, sororis supradicti Caesaris de filia nepos, triumviri constituti sunt, de quibus Lepido mortuo, eum Antonium Cleopatrae reginae maritum navali proelio devicisset, Octavianus praedictus primum dictus Augustus quinquaginta et VI annis imperium solus obtinuit.
3 Sub quo Gaius et Lucius Caesares varia mortis sorte perierunt.
4 Huic suceessit Tiberius eius privignus ex Livia, quam praegnantem superstite viro eius Domitio idem Augustus coniugio suo iunxerat.
5 Gaius Caligula Germaniei filius occisus a Chaerea.
6 Claudius Gai patruus paterque Britannici.
7 Sub quo Camillus tyrannus primum factus in Syria est.
8 Nero Aenobarbi et Agrippinae filius, qui quinto decimo anno ipse se ferro, eum ob scelera sua et dedecora, quibus genus humanum omne superavit, a Romano populo ad poenam quaeritur, occidit.
9 Sub quo Vindex et Clodius tyranni fuerunt.
10 Galba eum Pisone occisus.
11 Vespasianus.
12 Titus filius Iudaeae gentis subactor.
13 Domitianus frater eius, qui primus Flavius nominatus dominum se dici iussit, occisus a Stephano.
14 Sub quo tyrannus Antonius fuit.
15 Nerva ex praefecto.
16 Traianus Vlpius.
17 Hadrianus Aelius.
18 Antoninus Pius.
19 Sub quo in Oriente tyrannus Cassius fuit.
20 Verus.
21 Marcus Aurelius.
22 Commodus filius occisus.
23 Pertinax occisus.
24 Iulianus occisus.
25 Severus Afer.
26 Sub quo Pescennius et Albius ex Caesare tyranni fuerunt.
27 Geta filius Severi oreisns a fratre.
28 Antoninus Caracalla frater praedicti.
29 Macrinus cum Diadumeno filio occisi.
30 Antoninus Heliogabus occisus.
31 Sub quo Marcellus Caesar et Sallustius, Franius, Seleucus atque Taurinus tyranni fuerunt.
32 Alexander.
33 Maximus cum filio occisi.
34 Sub quo duo Gordiani in Africa tyranni fuerunt.
35 Balbinus, Pupienus occisi.
36 Gordianus occisus.
37 Philippus cum Philippo qui primus factus est Christianus.
38 Sub quo Iotabianus tyrannus in Cappadocia fuit.
39 Decius eum Herennio filio occisus in pugna Gothorum.
40 Sub quo Priscus in Macedonia et Valens Romae tyranni fuerunt.
41 Hostilianus cum Volusiano Caesare.
42 Aemilianus.
43 Valerianus captus a Persis aput eosdem defecit.
44 Gallienus praedicti filius cum Salonino et Licinio filiis occisi.
45 Sub quo Ingenuus Sirmii et Regalianus ibidem: Viennae Postumus, Laelianus et Marius ex fabro; Macrinus quoque, Quietus et Odaenathus in Oriente, vel Aureolus in Italia tyranni fuerunt.
46 Claudius in bello Gothico occisus.
47 Quintillus occisus.
48 Aurelianus occisus.
49 Sub quo Victorinus, Vabalathus mater eius Zenobia, vel Antiochus, Romae Felicissimus, duo Tetrici pater et filius, qui se eidem dederunt et post purpuram iudices provinciarum facti sunt, sive Faustinus Treveris tyranni fuerunt.
50 Tacitus.
51 Florianus frater eius occisus.
52 Probus, qui Gallis vineas habere permisit.
53 Sub quo Saturninus, Proculus et Bonosus tyranni fuerunt.
54 Carus in Perside fulminatus.
55 Carinus filius occisus.
56 Numerianus frater praedicti.
57 Sub quo Iulianus tyrannus fuit.
58 Diocletianus et Maximianus, sub quibus primum Romanum imperium divisum est: hi primi sponte regnum deposuerunt.
59 Sub quibus Achilleus in Aegypto, Carausius et Allcetus in Britannia tyranni fuerunt.
60 Constantinus et Galerius.
61 Sub quibus Maximinus et Severus Caesares fuerunt.
62 Constantinus Constantii filius, a quo Crispus Caesar ex eo natus occisus est, et Maxentius uxoris suae frater, sub quo Alexander fuit tyrannus, socerque ipsius Maximianus eum imperium resumpsisset, et Licinius sororis suae maritus, qui Martinianum et Valentem Caesares sibi fecerat, cum Licinio filio Thessalonicae pariter extincti sunt, ab hoc imperatores Christiani esse coeperunt.
63 Vel Calocaerus Cypro tyrannits fuit, sive Dalmatius, frater illius de matre alia, de quo nati sunt Gallus et Iulianus qui imperavit, factus est, Caesar, Hanniballianus frater praedicti factus est rex regum gentium Ponticarum.
64 Constantinus filius Constantii occisus.
65 Constans frater praedicti vitae infamissimae occisus.
66 Constantius frater praedictorum.
67 Sub quo Magnentius et Decentius ex natione Francorum. Nepotianus etiam Romae, sive Silvanus in Gallia tyranni fuerunt, et Gallus consobrinus suus Caesar, quem ipse iussit occidi. 68 Iulianus.
69 Iovianus.
70 Valentinianus.
71 Valens frater eius incensus a Gothis.
72 Sub quo Procopius Antiochiae tyrannus fuit.
73 Gratianus Valentiniani filius, sub quo Maximus et Victor eius tyranni filius tyranni fuerunt, Lugduni occisus est.
74 Valentinianus praedicti frater Viennae laqueo vitam finivit.
75 Theodusius a Gratiano factus Augustus.
76 Sub quo tyrannus Eugenius fuit.
77 Arcadius filius Theodosii.
78 Honorius frater praedicti.
79 Sub quo Gratianus et Costantinus, hisque Attalus, Constans, Maximus atque Servatus, Marcus, Magnus et Maximus, Iovinus, Sebastianus ac Victor tyranni fuerunt.
80 Constantius.
81 d. n. Theodosius praesens Augustus.
82 d.n. Placidus Valentinianus.
83 Sub quibus Iohannes tyrannus extinctus est et a quibus cum d. d. matre Placidia, uxore Eudoxia Augustis nunc imperium possidetur.
84 Quod Postumiano et Zenone viris clarissimis consulibus adnotavi.
NOMINA PROVINCIARVM
IN ITALIA XVI
1 Campania, in qua est Capua.
2 Tuscia cum Vmbria
3 Aemilia
4 Flaminia, in qua est Ravenna
5 Picenum
6 Liguria, in qua est Mediolanus
7 Venetia cum Histris, in qua est Aquileia
8 Alpes Cottiae
9 Samnium
10 Apulia cum Calabria, in qua est Tarentus
11 Brittia cum Lucania
12 Ractia prima
13 Ractia secunda
14 Sicilia
15 Sardinia
16 Cursica
ITEM GALLIARVM XVII
1 Vieunensis
2 Narbonensis prima
3 Narbonensis secunda
4 Aquitanica prima
5 Aquitanica secunda
6 Nouempopulana
7 Alpes maritimae
8 Belgica prima, in qua est Treverus
9 Belgica secunda, de qua transitur ad Brittaniam
10 Germania prima super Rhenum
11 Germania secunda ut supra
12 Lugdunensis prima
13 Lugdunensis secunda super oceanum
14 Lugdunensis tertia ut supra
15 Senonia
16 Maxima Sequanorum
17 Alpes Graiae
ITEM IN AFRICA VI
1 procunsularis, in qua est Carthago
2 Numidia
3 Byzacium
4 Tripolis
5 Mauretania Sitifensis
6 Mauretania Caesariensis
IN HISPANIA VII
lb/> 2 Carthaginesis
3 Baetica
4 Lusitania, in qua est Emerita
5 Gallaecia
6 insulae Baleares
7 Tingitana trans fretum, quod ab oceano infusum terras infra inter Calpem vel Abinnam
IN ILLYRICO XVIIII
1 Dalmatia super mare
2 Pannonia prima, in qua est Sirmium
3 Pannonia secunda
4 Valeria
5 Praevalis
6 Mysia superior.
7 Epirus vetus
8 Epirus nova
9 Noricus ripensis super Danuvium
10 Noricus mediterranea
11 Snavia
12 Dardania
13 Haemimontus
14 Dacia
15 Scythia
16 Creta insula
17 Achaia
18 Macedonia
19 Thessalia
IN THRACVS VI
1 Thracia prima
2 Thracia secunda
3 Mysia inferior
4 Scythia inferior
5 Europa in qua est Constantinopolis, prius Lycos dicta sive Byzantium
6 Rhodopa
IN ASIA XII
1 Asia ipsa, in qua est Ilium
2 Lycia
3 Galatia
4 Lydia
5 Caria
6 Hellespontus
7 Pamphylia
8 Pisidia
9 Frygia prima
10 Frygia salutaris
11 Lycaonia
12 Cyclades
IN ORIENTE X
1 Syria cocle, in qua est Antiochia
2 Syria Palaestina
3 Syria Phoenice
4 Isauria
5 Cilicia iuxta montem Taurum
6 Cypros
7 Mesopotamia inter Tigrem vel Eufratem
8 Eufratesia
9 Hosdroene
10 Sophanene
IN PONTO VIII
1 Pontus Polemiacus
2 Pontus Amasia
3 Honoriada
4 Bithynia
5 Paflagonia
6 Armenia minor
7 Armenia maior
8 Cappadocia
IN AEGYPTO VI
1 Aegyptus ipsa, in qua est Alexandria
2 Augustamnis
3 Thebaida
4 Libya sicca
5 Libya pentapolis
6 Arcadia
IN BRITTANIA V
1 Brittania Prima
2 Brittania secunda
3 Flavia
4 Maxima
5 Valentiniana
NOMINA CVNCTARVM SPIRANCIVM ATQVE QUADRVPEDVM
Elefans, tauro, cameloparda, orix, elefans, camelus, asinus, lupus cervarius, theus, igneumon, aris, canis, lus, capra, oves, pardus, lupus, ursus, lacerta, lacrimusa, adis, bannaehus, leontofanio, scincus, parander, vultur, moneocron, oxurineus, rinoceron, corocatta, leucocruta, manticora, ticris, leo, leopardus, biber, visons, urus, bos, bubalus, cocle, uena, eleia, licaon, buteo, epileus, onacer, platacervus, cervus, tragelafus, addax,dorcas, tabla, feber, ludra, linx, caus, muscus, ceppus, ipotamus, mirmicoleo, sus, mula, stinx, simius, circopiticus, callitrix, satiriscus, mustelopardus, arpe, gallus, pantagatus, ibix, camox, mussimus, sindrix, mufron, histrix, taxo, irioius, cattus, arcomus, arcoleon, furmellaris, mus mustela, mus montanis, mus eraneus, talpa, darpus, scirus, glir, vulpis, cuniculus, lepus, furo, fungalis, nocena, nerdis, cacoplepa, rana, rupicaper, terspicerus, nitela, pilargis, dasipes, furmica, engistrus.
et voluerum
Finix, struchio, aquila, trogopan, finicopter, cina mullis, siptachus, melancorifus, orsifragis, nession, eumorfus, alietus, accipiter, hercinia, galgulis, luscinia, cibimus, alceus, iacolus, falco, ciris, senator, fringuellus, rex, barbio, picus, passer, gaius, turdus, strurnus, merulus, ficetula, buscas, taurus, penelopele, gragulis, apellion, milvus, strix, siren, honocrotalis, porfirion, ibis, strix, linusta, corus, acalantis, grux, anser, ganta, avis tarda, olor, eignus, fasiana, gallerita, suessalus, gabia, nisus, oenanante, trocibus, lagopus, egittus, caprimulgo, attagen, perdex, rustecula, coturnix, pullus, pavus, alauda, aceva, cicisa, carnotina, ardea, agatullis, mergis, hirundo, anas, querquidula, plumbio, falacrocorax, corvus, pica, cornix, bubo, spinternix, pirrocorax, cebeva, seleucis, mennonis, meleagris, diomedia, ulula, perseus, incendearia, tremulus, alcion, tetroa, glottis, otis, eidammus, falaris, numidica, subter, cluua, ptelea, opips, vibio, trigron, appodis, pletea, ednelapix,eommagina,cordolus, antus, glandaria, ciconia, orcibis, titus, titiunglus, riparia, parra, eritace, feniculus, cordus, pumplio, scopis, asteria, carifera, columba, cardolus.
Item eorumque se non movencium
Pecun, veneriosa, auris, ostrium, spondilium, purpura, conchilium, morix, perna, musculus, bucina, ecinus
Item colobrarum
Basilicus, draco, camedra, vipera, iaculus, natrix, anguis, cerasta, ipnalis, dipsas, aspis, ofis, boa, seps, et morrois, prester, cenoris, ansisbena, echidra, schitale, pagurus, salpugna, hamodita, elefanstias, celidrus, anabulio.
Nomina insectorum sive reptancium
Solifuga, blata, bubo, tetigonia, salamandra, cabro, scolopendra, apis, bumbix, formica, vespa, oester, teredo, scintis, musca, lucusta, fuens, iulus, gristus, culix, cimix, pulix, pedusculus, sexpedo, sunhos, musomnium, tinca, delpa, uruca, inuolus, ablinda, liseasda, papilio, emirobius, cancer, scorpius, stillo, centipeda, cabarus, popia, lugalus, petalis, ruscus, laparis, piralbus, corgus, lubriens, termis, limax, cefenis, grillus, acina, asio, ficarius, minerva, lanarius, mulo, tubanus, cervus, aranca, cicuda, sfalagia.
Item natancium
Balena omnium vivencium maior, gradius, musculus, serra, marisopa, rota, orca, fisiter, cucumis, pistris, equis, asinis, aries, triton, elefans, coclea, testudo, serpido, ambicus, cerulens, auricularius, caraulis, carabuo, terpedo, nautulis, pisces piscatur, acopienser, eneataria, scarus, scarda, mullus, acerna, scorpena, lupus, aurata, dentix, corvus, pardus, delfin, euga, congres, tirsio, canicola, pastinaca, rombus, ciprinus, horfus, exormisda, mugilis, lucusta, astachus, lucurparta, hirundo, lutarius, placensis, solea, naupreda, asellus, salpa, mus marinius, corocacinus, iulis, anguilla, mirrus, squilla, pinotera, turdus, pavus, merula, mustela, loligo, polipus, sepia, murena, porcus, tinnus, adonis, exocitus, enfratis, scorber, ecinais, cetera, lucerna, draco, milvus, picis, pectunetus, tecco, coluda, lacerta, cena, conce, heracliotacus, cleomena, gerris, mitulis, ortica, vaguris, pulmo, lepus, stella, araneus, gromis, elops, daltilus, cersina, esox, salma, apoloster, cannis, sargus, scarus, cornutus, eppoe, rubellio, silurus, culix, acus, froens, antia, ancoravus, larbus, barba, tructa, gubio, umbra, squatus, capeto, lucius, levaricinus, pelaica, amulus, redo, salar, abelindeas, porca, tinca, sofia, alburnus, alausa, rottas, plotta, ricinus, lactrinus, samosa, tirus, samauca.
QVAE SINT ROMAE
Montes septem: Caelius, Aventinus, Palatinus (inter quos duos circus est in valle Murcia), Tarpeius, Esquilinus, Vaticanus ec Ianiculensis.
Campi octo: Vimenalis, Coditanus, Agrippae, Octavius, Martus, pecuarius, Ianatarius * Brucianus.
Pontes VIIII: Aelius, Aurilius, Aemilius., Milvius, Staricius, Ercius, Gratiani, Probi et Adriani.
Termarium paria X: Deoclisianae, Antoninianae, Alexandriae, Commodianae, Agrippianae et Suranae.
Fora XIIII: Romanum, Traiani, Martisi, Vespasiani, Pacis, transitorium, Aproniani, magnum, Cesares, Nervae, Augusta, suaruum et boarium, ubi Cacus habitavit.
Basilicae XI: Iulia, Vlpia, Pauli, Hostilia, Neptuni, Constantini, Mathidie, Marcianae, vacessusallaria, floscellaria et Claudi.
Aquae XVIIII: Traiani, et Atica, Anena, Claudia, Marcia, Heracliana, Virgo, Iulia, Ciminiana, Aurilia, Agustea, Alsitiua, Appia, Severiana. Antoniana. Alexandriana, Cerule et Dotraciana.
Obilisci VI.
Circi duo: maximus et Flaminins.
Theatra III: Marcelli, Balbi et Pompei.
Columnae coeledes II: Traiani et Antonini.
Anfitheatra II: magnum et castorensem.
Ludi IIII.
Portae XXXVI.
Arci marmorei tot.
Naumatie.
Vici CCCCXXIIII.
Insularum quadraginta V milia extra orrea puplica CCC, domus nobiliorum vel fanorum aedis atque pestrina sive religiosa aedificia cum innumeris cellolis martyrum consecratis.
Inter quae omnia VII sunt mira praecipua, id est Ianicolum, cloacae, aquaeducti, forum Traiani, amphiteatrum, odeum et thermae Antonianae.
Septem montes urbes Romae
Tarpeius
Esquilinus
Palatinus
Caelius
Aventinus
Quirinalis
Viminalis
Nunc nomina aquarum, quae usibus aeternae urbis formarum constructionibus advectae sunt, indicemus.
Claudia inventa et adducta est a Claudio Cesare.
Martia inventa est a Marco Agrippa.
Traiana inventa addductaque est a Traiano Augusto.
Tepula item a Marco Agrippa inventa deductaque est.
Iulia inventa ab Aurelio perductaque est.
Alsiatina item inventa perductaque est a Claudio Caesare.
Alexandrina inventa perductaque est ab Alexandro.
Virgo inventa est deductaque ab Agrippa Caesare.
Drusia inventa perductaque est a Druso.
BREVIARVM TEMPORVM
Primus post diluvium omni Asiae exceptis ludis inter Assyrios regnavit Ninus Beli filius, cum iam tunc sedecies dynastiam suam Aegyptii comutassent, eius tempore Habraham natus est, et Zoroastris Bactris, Melchisedech Solymis vel Europs Sicyonis reges fuerunt. Post quos longe, primus hiachus regnavit Argis et Cecrops Athenis, cuius tempore Moyses fuit.
Argis Micynei successerunt usque Troiae excidium.
Post quod Latini regnare coeperunt.
Post quos Laecedemonii et Corinthi regnare coeperunt.
Quibus imperium agentibus regnum Iudacorum in II partes divisum est.
Postea Macedones inperant finito regno Assyriorum.
Quibus Medi successerunt.
Sub quibus Lydi imperant.
vel Romulus cum fratre generatus est, a quo Romanum coepit inperium.
Post quem Numa.
Tullus.
Ancus.
Priscus.
Sub quo Persae per Cyrum erecti sunt.
Tarquinius, qui Superbus dicitur et ab urbe depulsus est, annis ducentis quadraginta et tribus, quibus usque octavum decimum ab urbe miliarium processit inperium, regnaverunt.
Post quos Brutus primus consul cum Conlatino consorte processit: qui ideo duo creati sunt, ut tempore sui similium, si unus ex his per ius potestatis acceptae insolens esse voluisset, ei alter obsisteret.
Sub quibus per annos quadringentos sexaginta VII orbis parte maxima subiugata Latinae dominatonis regna creverunt et in unum nomen omnis Italia, Gallia, Hispania, Brittania, Africa, Illyricus, Thraciae, Oricus, Asia Pontusque migravit, post quos cum interdum dictatores sive decemviri suevissent creari, primus Gaius Iulius Caesar, victis per decennium Galliis et Brittaniis, successorem dedignatus dominum ipse se fecit, quo in curia kalendis Martiis per Brutum et Cassium auctores suae mortis XX et tribus vulneribus interempto Augusti ab Octaviano, qui exin constitutus est, esse coeperunt, quorum usque nunc potestas qua reguntur cuncta perdurat, ex quibus Domitianus primus chlamydem blatteam, Diocletianus gemmas vestibus habitus regalis inserere: veI Constantinus senior, qui Christianae religionis ministros privilegiis communit, diadema capiti suo propter refluentes de fronte propria capillos (pro qua re saponis eiusdem cognomenti odorata confectio est, qua constringerentur) invenit: qui modus hodie custoditur, cuius regni ab urbis exordio mille et ducentis completis annis Postumiano et Zenime consulibus, Asterio consule tanquam primus annus incipit.
VOCES VARIE ANIMANCIVM
Ovis balat, canis latrat, lupus ululat, sus grunnit, bos mugit, aequis hinnit, asinus rudit, ursus sevit, leo fremit, corvus crocit, merulus frendit, turtur gemit, turdus trucilat, anser glaugit, grus grunit, milvus linguit, apis bubbit, hirundo minurrit, rana coaxat, populus strepit, ignis crepitat, cursus aque murmurat, terra stridit, aes tinnit.
NOMINA PONDERVM VEL MENSARVM
Sedecim digiti transversi pes est, palmus quadrans, bis eubitus, ulna dodrans, duo semis pedes gressus, V pedes passus, duo passus decempeda, acina C pedes iunctis XX in quadrum: pariter aripenuis quoque, duo aripenues iugerum, mille quingenti passus leuga. IIII m. passuum sennus sive parasanga, obolus minima pars mensurae, dodrans novem unciae, as duodecim, denarius X numerus pondus, duo semis sestertium, V sextarii gomor, VI modii medimnum, sextula sexta pars librae, uncia duodecima, mua libra Graeciae, sexaginta librae talentum, quod est maximum pondus.
Item de rebus liquidis
Duo cochlearia chemis dicuntur, tres chemes mystrum faciunt, mystrum quarta pars cyathi est, cyathus sexta pars heminae est, heminae medins sextarius est, sextarius sexta pars congii. IIII sextarii choenix, sedecim sextarii modius, III modii amfora, medietas amforae urna, III modii et tertia pars artaba, decem modii cadus, XX amforae culleus.
DE MENSVRIS
sestarius Atticus – eminas II
acetabula VIII
ceatus XII
cignus XLVIII
chemas CXLIIII
coclearia CCLXXXIIII
olei lib Romanam IS
emina – acetabula IIII
ceatus VI
cignus XXIIII
chemas LXXII
coclearia CXLIIII
olei pensat – VIIII Romani ponderis
acetabulum – ceatum I
cignus VI
chemas XVIIII
cocleara XXIV
olei pens – IS Rom pond
cignus – chemas III
choclearea VI
olei pens scrip VIIII Rom pond
chemae – choclearea II
olei pens scrip III Rom pond
chocleare – olei pens scrip IS Rom pond
chulleus – anphoras XX
urnas XL
congius CXL
sestarius DCCCCLX
anphora – urnas II
congius VIII
sestarius XLVIII
congius – sextarius I
choenix – sex. IIII
sestarius – eminas sive cotylus II
emina vel cotyla – oxibafia sive acitabula IIII
oxibafium vel acetabulum – ceatum IS
ceatus – cygnus sive mistros IIII
mistros sive cignus – themnas III
themen – coclearia
ITEM ITALICAE MENSVRAE
modius olci lib. XXIIII, sext. XVI
semdius olci lib. XII, sext. VIII
belibris olci lib. II, sex. I
medimnus olci lib. CLXIIII, modius VI
anfora olci lib. LXXII, urnas II, congius VII
urna olci lib. XXXVI
congins olci lib.VIIII
sext. olci lib. IS
emina – VIIII
ceatus olci – 1S
DE PONDERIBVS
semeobulus siliqua IS
obulus siliquas III
scriptulus siquas VI, hoc est gramina
olchon scrip III
sextula scrip IIII
sicilicus scrip VI
duella scrip VIII
nucia scrip XXIIII
librae unciae XII
DE MENSVRIS TERRARVM
digiti quattuor palmus I
palmi quattuor pes I
pertica palmi XLVIII
perticae X arip I
iugerum arip LX, quod faciunt passus ID, quia miliarum pro mille passus dicitur
scynus IIII passum
stadium arip V, id est passus CXXV
parasanga idem quod scynus.