[WIP] Kalends, Nones and Ides

In On Agriculture, the oldest surviving Latin book in prose, Cato writes:

On the Kalends, Ides and Nones, or when there is a festival (dies festus), (the housekeeper) shall lay a garland on the hearth, and pray to the Lar Familiaris (‘household Lar’) for abundance on the same days.

In the Roman festival calendar, then, and particularly in the household, it is these three days that recur in every month, the Kalends, the Ides and the Nones, which are most central, while individual holidays come and go, their observance varying across time and space. But what are these days?

There is none more authoritative to turn to than Varro (On the Latin Language 6.27-28):

de his diebus nunc iam, qui hominum causa constituti, videamus. primi dies mensium nominati kalendae, quod his diebus calantur eius mensis nonae a pontificibus, quintanae an septimanae sint futurae, in Capitolio in curia Calabra sic dicto quinquies ‘kalo Iuno Covella’, septies dicto ‘kalo Iuno Covella’. nonae appellatae aut quod 28.1 ante diem nonum idus semper, aut quod, ut novus annus kalendae Ianuariae ab novo sole appellatae, novus mensis nova luna nonae; eodem die [enim] in urbe in agris ad regem con- veniebat populus. harum rerum vestigia apparent in sacris nonalibus 5 in arce, quod tunc ferias primas menstruas, quae futurae sint eo mense, rex edicit populo. idus ab eo quod Tusci itus, vel potius quod Sabini idus dicunt.

Macrobius, Saturnalia 1.

14

[1] Verum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio omnis omissa est, nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel imminui consulto anni dies volebant, modo auctio, modo retractio dierum proveniebat et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio. [2] Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem statae definitionis coegit, adnitente sibi M. Flavio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit ut et ordo eorum inveniri facillime posset et invento certus status perseveraret. [3] Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit, eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios, solos divinarum rerum omnium conscios, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. [4] Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est, unde annus vertens vocatur et habetur magnus, cum lunae annus brevis putetur. [5] Horum Vergilius utrumque complexus est: Interea magnum sol circumvolvitur annum.

Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres “an” pro “circum” ponere solebant, ut Cato in Originibus: “arator an terminum”, id est circum terminum, et “ambire” dicitur pro “circumire”.

[6] Iulius igitur Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies quibus sol zodiacum lustrat efficerent, et ne quadrans deesset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes qui curabant mensibus ac diebus unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. [7] Dies autem decem quos ab eo additos diximus hac ordinatione distribuit. In Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos; sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio immutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque. [8] Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit: sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent  Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae  ad undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella comperendinatione corrumperet. [9] Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio, sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit. Et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.

[10] Ita factum est ut cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum. [11] Feriarum tamen cuiusque mensis ordo servatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio servata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a. d. sextum decimum Kalendas sed a. d. septimum decimum, si unus, aut a. d. octavum decimum, si duo sunt additi, diceretur. [12] Nam ideo novos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notavit, ut maiorem daret actionibus libertatem, et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. [13] Sic annum civilem Caesar habitis ad limam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicavit, et [error] hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto antequam quintus inciperet intercalare, illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant. [14] Hic error sex et triginta annis permansit, quibus annis intercalati sunt dies duodecim cum debuerint intercalari novem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur. [15] Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.»

15

[1] Tunc Horus, «dies quidem hic», inquit, «intercalaris antequam quintus annus incipiat inserendus cum Aegypti matris artium ratione consentit. Sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum omnes habent, eoque explicitis duodecim mensibus id est trecentis sexaginta diebus exactis tunc inter Augustum atque Septembrem reliquos quinque dies anno suo reddunt, adnectentes quarto quoque anno exacto intercalarem, qui ex quadrantibus confit. [2] At hic non a primo in ultimum mensis diem ad incrementum continuum numerus accedit, sed post  Kalendas dirigitur in Nonas, inde ad quasdam Idus  deflecti audio, post rursus ni fallor, immo ut nunc quoque rettulisti, in sequentes Kalendas. [3] Quae omnia quid sibi velint scire equidem vellem. Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula comprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos, <alios nefastos> variisque alios nominibus nuncupatis. Nundinas quoque vestras nescire me fateor, de quibus observatio tam diligens, tam cauta narratur. Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino, a te vero, Praetextate, discere nec civem puderet.»

[4] Tunc Praetextatus «non solum tibi», inquit, «Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem quibus origo Romana est erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt. Nam de  Kalendis Nonis et Idibus  deque feriarum variis observationibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit, et ideo nos quae de his ab omnibus dicta sunt in unum breviter colligimus. [5] Romulus cum ingenio acri quidem sed agresti statum proprii ordinaret imperii, initium cuiusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri. [6] Quia non continuo evenit ut eodem die semper appareat, sed modo tardius, modo celerius ex certis causis videri solet, contigit ut, cum tardius apparuit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius, pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit. Sic factum est ut alii triginta et unum, alii undetriginta sortirentur dies. [7] Omnibus tamen mensibus ex die  Nonarum Idus nono die repraesentari placuit, et inter Idus ac sequentes Kalendas  constitutum est sedecim dies esse numerandos.  Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas  habebat. Hinc aliis quintus a Kalendis dies, aliis septimus Nonas facit. [8] Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit. [9] Priscis ergo temporibus, antequam fasti a Cn. Flavio scriba invitis patribus in omnium notitiam proderentur, pontifici minori haec provincia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum visamque regi sacrificulo nuntiaret. [10] Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem dicto quinquies verbo calo, septimanas repetito septies praedicabat. [11] Verbum autem calo Graecum est, id est voco, et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur Calabrae nomen datum est, et classi, quod omnis in eam populus vocaretur. [12] Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum. [13] Vnde quidam hinc Nonas aestimant dictas quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putentur, sicut apud Tuscos Nonae plures habebantur, quod hi nono quoque die regem suum salutabant et de propriis negotiis consulebant.

[14] Iduum porro nomen a Tuscis, apud quos is dies Itis vocatur, sumptum est; Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam. Nam, cum Iovem accipiamus lucis auctorem (unde et Lucetium Salii in carminibus canunt) et Cretenses Δία τὴν ἡμέραν vocant, ipsi quoque Romani Diespitrem appellant ut diei patrem, [15] iure hic dies Iovis fiducia vocatur, cuius lux non finitur cum solis occasu sed splendorem diei et nocte continuat inlustrante luna, quod semper in plenilunio id est medio mense fieri solet. Diem igitur, qui vel nocturnis caret tenebris, Iovis fiduciam Tusco nomine vocaverunt, unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas. [16] Alii putant Idus, quod ea die plena luna videatur, a videndo “vidus” appellatas, mox litteram V detractam, sicut contra, quod Graeci ἰδεῖν dicunt, nos V littera addita “videre” dicimus. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret. Sunt qui aestiment Idus ab ove iduli dictas, quam hoc nomine vocant Tusci et omnibus Idibus Iovi immolatur a flamine. [17] Nobis illa ratio nominis vero propior aestimatur, ut Idus vocemus diem qui dividit mensem. “Iduare” enim Etrusca lingua “dividere” est, unde “vidua” quasi “valde idua”, id est “valde divisa”, aut “vidua”, id est “a viro divisa”. [18] Vt autem Idus omnes Iovi, ita omnes Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis adfirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex caerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae [Kalendarum die] supplicant. [19] Romae quoque Kalendis omnibus, praeter quod pontifex minor in curia Calabra rem divinam Iunoni facit, etiam regina sacrorum, id est regis uxor, porcam vel agnam in regia Iunoni immolat. A qua etiam Ianum Iunonium cognominatum diximus, quod illi deo omnis ingressus, huic deae cuncti Kalendarum dies videntur adscripti. [20] Cum enim initia mensium maiores nostri ab exortu lunae servaverint, iure Iunoni addixerunt Kalendas, lunam ac Iunonem eandem putantes: vel quia luna per aërem meat, unde et Graeci lunam Artemin nuncuparunt id est ἀερότομιν, quod aëra secat, Iuno autem aëris arbitra est, merito initia mensium, id est Kalendas, huic deae consecraverunt.

[21] Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis  Kalendas Nonas et Idus  religiosas, id est devitandas, censuerunt. Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem vim cuiquam fieri piaculare est: ideo tunc vitantur nuptiae, in quibus vis fieri virgini videtur. Sed Verrium Flaccum iuris pontificii peritissimum dicere solitum refert Varro quia feriis tergere veteres fossas liceret, novas facere ius non esset, ideo magis viduis quam virginibus idoneas esse ferias ad nubendum. [22] Subiciet aliquis: cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas nuptiarum? Huius quoque rei in aperto causa est. Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post  Kalendas sive post Nonas Idusve  ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret, quo nefas est sacra celebrari.

16

[1] Sed quia nos ad commemorationem dierum ordo deduxit, de hoc quoque quod Hori nostri consultatio continet pauca dicenda sunt. [2] Numa ut in menses annum, ita in dies mensem quemque distribuit, diesque omnes aut festos aut profestos aut intercisos vocavit. Festi dis dicati sunt, profesti hominibus ob administrandam rem privatam publicamque concessi, intercisi deorum hominumque communes sunt. [3] Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae, profestis fasti comitiales comperendini stati proeliares. Intercisi in se non in alia dividuntur: illorum enim dierum quibusdam horis fas est, quibusdam fas non est ius dicere. Nam cum hostia caeditur fari nefas est, inter caesa et porrecta fari licet, rursus cum adoletur non licet. Ergo de divisione festorum et profestorum dierum latius disserendum est.

[4] Sacra celebritas est vel cum sacrificia dis offeruntur vel cum dies divinis epulationibus celebratur vel cum ludi in honorem aguntur deorum vel cum feriae observantur. [5] Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor. Aut enim stativae sunt aut conceptivae aut imperativae aut nundinae. [6] Et sunt stativae universi populi communes certis et constitutis diebus ac mensibus et in fastis statis observationibus adnotatae, in quibus praecipue servantur Agonalia Carmentalia Lupercalia. Conceptivae sunt quae quotannis a magistratibus vel a sacerdotibus concipiuntur in dies vel certos vel etiam incertos ut sunt Latinae Sementivae Paganalia Compitalia. Imperativae sunt quas consules vel praetores pro arbitrio potestatis indicunt. Nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri. [7] Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat. [8] Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum. Apud veteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias observabat, item flaminica quotiens tonitrua audisset feriata erat donec placasset deos.

[9] Adfirmabant autem sacerdotes pollui ferias si indictis conceptisque opus aliquod fieret. Praeterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri et ideo per praeconem denuntiabant ne quid tale ageretur, et praecepti neglegens multabatur. [10] Praeter multam vero adfirmabatur eum qui talibus diebus imprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere. Prudentem expiare non posse Scaevola pontifex adseverabat, sed Vmbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid ad urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset. [11] Scaevola denique consultus quid feriis agi liceret, respondit quod praetermissum noceret. Quapropter si bos in specum decidisset eumque pater familias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse, nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab imminenti vindicavit ruina. [12] Vnde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabie curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret: balantumque gregem fluvio mersare salubri.

Adiciendo enim salubri ostendit avertendi morbi gratia tantum modo, non etiam ob lucrum purgandae lanae causa fieri concessum.

[13] Haec de festis et qui inde nascuntur, qui etiam nefasti vocantur; nunc de profestis et qui ex his procedunt loquemur, id est fastis, comitialibus, comperendinis, statis, proeliaribus.

[14] Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, “do dico addico”; his contrarii sunt nefasti. Comitiales sunt quibus cum populo agi licet, et fastis quidem lege agi potest, cum populo non potest, comitialibus utrumque potest; comperendini quibus vadimonium licet dicere; stati qui iudicii causa cum peregrino instituuntur, ut Plautus in Curculione, si status condictus cum hoste intercessit dies.

“Hostem” nunc more vetere significat “peregrinum”. [15] Proeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitu imperato vexillum russi coloris in arce positum est, proeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere. [16] Nam cum Latiar, hoc est Latinarum sollemne, concipitur, item diebus Saturnaliorum, sed et cum mundus patet, nefas est proelium sumere, [17] quia nec Latinarum tempore, quo publice quondam indutiae inter populum Romanum Latinosque firmatae sunt, inchoari bellum decebat, nec Saturni festo, qui sine ullo tumultu bellico creditur imperasse, nec patente mundo, quod sacrum Diti patri et Proserpinae dicatum est, meliusque occlusa Plutonis fauce eundum ad proelium putaverunt. [18] Vnde et Varro ita scribit: “mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet. Propterea non modo proelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere religiosum est.” [19] Vitabant veteres ad viros vocandos etiam dies qui essent notati rebus adversis, vitabant etiam ferias, sicut Varro in augurum libris scribit in haec verba: “Viros vocare feriis non oportet: si vocavit, piaculum esto.” [20] Sciendum est tamen eligendi ad pugnandum diem Romanis tunc fuisse licentiam, si ipsi inferrent bellum. At cum exciperent, nullum obstitisse diem quo minus vel salutem suam vel publicam defenderent dignitatem. Quis enim observationi locus, cum eligendi facultas non supersit?

[21] Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt. Eosdem tamen nonnulli communes velut ad emendationem nominis vocitaverunt. Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt. [22] Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Vergilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod totiens intra paucos annos male esset adflicta res publica; [23] et ex praecepto patrum Aquinium haruspicem in senatum venire iussum religionum requirendarum gratia dixisse Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversum Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia fecisse postridie Idus Quintiles, item apud Cremeram, multisque aliis temporibus et locis post sacrificium die postero celebratum male cessisse conflictum. [24] Tunc patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes  Kalendas Nonas Idus  atros dies habendos, ut hi dies neque proeliares neque puri neque comitiales essent. [25] Sed et Fabius Maximus Servilianus pontifex in libro duodecimo negat oportere atro die parentare, quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet. [26] Ante diem quoque quartum  Kalendas vel Nonas vel Idus  tamquam inominalem diem plerique vitant. Eius observationis an religio ulla sit tradita quaeri solet, sed nos nihil super ea re scriptum invenimus nisi quod Q. Claudius Annalium quinto cladem illam vastissimam pugnae Cannensis factam refert ante diem quartum Nonas Sextiles. [27] Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.

[28] Quod autem nundinas ferias dixi potest argui, quia Titius de feriis scribens nundinarum dies non inter ferias retulit sed tantum sollemnes vocavit, et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri, et quod Trebatius in libro primo religionum ait nundinis magistratum posse manu mittere iudiciaque addicere. [29] Sed contra Iulius Caesar sexto decimo auspiciorum libro negat nundinis contionem advocari posse, id est cum populo agi, ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Cornelius etiam Labeo primo fastorum libro nundinas ferias esse pronuntiat. [30] Causam vero huius varietatis apud Granium Licinianum libro secundo diligens lector inveniet. Ait enim nundinas Iovis ferias esse, siquidem flaminica omnibus nundinis in regia Iovi arietem soleat immolare, sed lege Hortensia effectum ut fastae essent, uti rustici, qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent. Nefasto enim die praetori fari non licebat. [31] Ergo qui ferias dicunt a mendacio vindicantur patrocinio vetustatis, qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.

[32] Harum originem quidam Romulo adsignant, quem communicato regno cum T. Tatio sacrificiis et sodalitatibus institutis nundinas quoque adiecisse commemorant, sicut Tuditanus adfirmat. [33] Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi. Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis. Cui rei etiam Varro consentit. [34] Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur. [35] Vnde etiam mos tractus ut leges trinundino die promulgarentur. Ea re etiam candidatis usus fuit in comitium nundinis venire et in colle consistere unde coram possent ab universis videri. Sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt. [36] Est etiam Nundina Romanorum dea a nono die nascentium nuncupata, qui lustricus dicitur. Est autem dies lustricus quo infantes lustrantur et nomen accipiunt; sed is maribus nonus, octavus est feminis.

[37] Plene ut arbitror anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit. Et scire equidem velim numquid sit quod argutus Niligena et gentis accola numerorum potentis ex hoc ordine Romanae dispensationis inrideat, an Tuscum quoque Thybrim aliquid ex disciplinis suis hausisse consentiat.»

[38] Subiecit Eustathius, «non solum Horus noster, gravis vir et ornatus, sed nec quisquam alius ut aestimo tam futtilis posset esse iudicii qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret; cui maiorem gratiam et tenax memoria et luculenta oratio referentis adiecit. Nec mirum si haec digeries morsum reprehensionis evasit, cui accersita est ab Aegypto postremae correctionis auctoritas. [39] Nam Iulius Caesar ut siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Aegyptiis disciplinis hausit, ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet. [40] Latii vero veteres incolae, quia nihil iam tum discere ab Aegypto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis mensium diebus secuti sunt, ut retroversum cedente numero ab augmento in diminutionem computatio resoluta desineret. [41] Ita enim nos decimum diem, deinde nonum et postea octavum dicimus, ut Athenienses δεκάτην καὶ ἐνάτην φθίνοντος soliti sunt dicere. [42] Homerus quoque cum ait, τοῦ μὲν φθίνοντος μηνός, τοῦ δ᾽ ἰσταμένοιο,

quid aliud nisi illum φθίνοντα dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi et ἱστάμενον illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti? [43] Quod et Homerus vester Mantuanus, intellegens illud stare dici ad quod acceditur, ait, stat sua cuique dies,

extremum diem stare dicens, quasi ad quem per omnes eatur. [44] Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque saeculi opinioni reverentiam servans, “vos quoque”, inquit, labentem caelo qui ducitis annum,
Liber et alma Ceres,

tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans.»